Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul Defends His Ministry
2Co 10:1  ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
2Co 10:2  rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
2Co 10:3  in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
2Co 10:4  nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
2Co 10:5  et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
2Co 10:6  et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
2Co 10:7  quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
2Co 10:8  nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
2Co 10:9  ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
2Co 10:10  quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
2Co 10:11  hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
2Co 10:12  non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
2Co 10:13  nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
2Co 10:14  non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
2Co 10:15  non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
2Co 10:16  etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
2Co 10:17  qui autem gloriatur in Domino glorietur
2Co 10:18  non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat