Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Collection for Christians in Jerusalem
2Co 9:1  nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
2Co 9:2  scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
2Co 9:3  misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
2Co 9:4  ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
2Co 9:5  necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
The Cheerful Giver
2Co 9:6  hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
2Co 9:7  unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
2Co 9:8  potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum
2Co 9:9  sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum
2Co 9:10  qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae
2Co 9:11  ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
2Co 9:12  quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
2Co 9:13  per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
2Co 9:14  et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
2Co 9:15  gratias Deo super inenarrabili dono eius