Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Encouragement to Give Generously
2Co 8:1  notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
2Co 8:2  quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
2Co 8:3  quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
2Co 8:4  cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
2Co 8:5  et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
2Co 8:6  ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
2Co 8:7  sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
2Co 8:8  non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
2Co 8:9  scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
2Co 8:10  et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
2Co 8:11  nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
2Co 8:12  si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
2Co 8:13  non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
2Co 8:14  in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
2Co 8:15  qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
Commendation of Titus
2Co 8:16  gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
2Co 8:17  quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
2Co 8:18  misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
2Co 8:19  non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
2Co 8:20  devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
2Co 8:21  providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
2Co 8:22  misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
2Co 8:23  sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
2Co 8:24  ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum