Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Our Heavenly Dwelling
2Co 5:1  scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
2Co 5:2  nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
2Co 5:3  si tamen vestiti non nudi inveniamur
2Co 5:4  nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
2Co 5:5  qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
2Co 5:6  audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
2Co 5:7  per fidem enim ambulamus et non per speciem
2Co 5:8  audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
2Co 5:9  et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
2Co 5:10  omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
The Ministry of Reconciliation
2Co 5:11  scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
2Co 5:12  non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
2Co 5:13  sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
2Co 5:14  caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
2Co 5:15  et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
2Co 5:16  itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
2Co 5:17  si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
2Co 5:18  omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
2Co 5:19  quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
2Co 5:20  pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
2Co 5:21  eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso