Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Light of the Gospel
2Co 4:1  ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
2Co 4:2  sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
2Co 4:3  quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
2Co 4:4  in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
2Co 4:5  non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
2Co 4:6  quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
Treasure in Jars of Clay
2Co 4:7  habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
2Co 4:8  in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
2Co 4:9  persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
2Co 4:10  semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
2Co 4:11  semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
2Co 4:12  ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
2Co 4:13  habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
2Co 4:14  scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
2Co 4:15  omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
2Co 4:16  propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
2Co 4:17  id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
2Co 4:18  non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt