Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 16

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Collection for the Saints
1Co 16:1  de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
1Co 16:2  per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
1Co 16:3  cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
1Co 16:4  quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
Plans for Travel
1Co 16:5  veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
1Co 16:6  apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
1Co 16:7  nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
1Co 16:8  permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
1Co 16:9  ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
1Co 16:10  si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
1Co 16:11  ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
Final Instructions
1Co 16:12  de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
1Co 16:13  vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
1Co 16:14  omnia vestra in caritate fiant
1Co 16:15  obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
1Co 16:16  ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
1Co 16:17  gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
1Co 16:18  refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
Greetings
1Co 16:19  salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
1Co 16:20  salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
1Co 16:21  salutatio mea manu Pauli
1Co 16:22  si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
1Co 16:23  gratia Domini Iesu vobiscum
1Co 16:24  caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen