Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 13

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Way of Love
1Co 13:1  si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
1Co 13:2  et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
1Co 13:3  et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
1Co 13:4  caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
1Co 13:5  non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
1Co 13:6  non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
1Co 13:7  omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
1Co 13:8  caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
1Co 13:9  ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
1Co 13:10  cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
1Co 13:11  cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
1Co 13:12  videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
1Co 13:13  nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas