Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 12

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Spiritual Gifts
1Co 12:1  de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
1Co 12:2  scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
1Co 12:3  ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
1Co 12:4  divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
1Co 12:5  et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
1Co 12:6  et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
1Co 12:7  unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
1Co 12:8  alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
1Co 12:9  alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
1Co 12:10  alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
1Co 12:11  haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
One Body with Many Members
1Co 12:12  sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
1Co 12:13  etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
1Co 12:14  nam et corpus non est unum membrum sed multa
1Co 12:15  si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
1Co 12:16  et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
1Co 12:17  si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
1Co 12:18  nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
1Co 12:19  quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
1Co 12:20  nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
1Co 12:21  non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
1Co 12:22  sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
1Co 12:23  et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
1Co 12:24  honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
1Co 12:25  ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
1Co 12:26  et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
1Co 12:27  vos autem estis corpus Christi et membra de membro
1Co 12:28  et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
1Co 12:29  numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
1Co 12:30  numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
1Co 12:31  aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro



Articles

1 2 3 4 5 6