Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 10

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Warning Against Idolatry
1Co 10:1  nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
1Co 10:2  et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
1Co 10:3  et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
1Co 10:4  et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
1Co 10:5  sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
1Co 10:6  haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
1Co 10:7  neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
1Co 10:8  neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
1Co 10:9  neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
1Co 10:10  neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
1Co 10:11  haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
1Co 10:12  itaque qui se existimat stare videat ne cadat
1Co 10:13  temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
1Co 10:14  propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
1Co 10:15  ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
1Co 10:16  calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
1Co 10:17  quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
1Co 10:18  videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
1Co 10:19  quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
1Co 10:20  sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
1Co 10:21  non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
1Co 10:22  an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
Do All to the Glory of God
1Co 10:23  omnia licent sed non omnia aedificant
1Co 10:24  nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
1Co 10:25  omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
1Co 10:26  Domini est terra et plenitudo eius
1Co 10:27  si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
1Co 10:28  si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
1Co 10:29  conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
1Co 10:30  si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
1Co 10:31  sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
1Co 10:32  sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
1Co 10:33  sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant