Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul Surrenders His Rights
1Co 9:1  non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino
1Co 9:2  si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
1Co 9:3  mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
1Co 9:4  numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
1Co 9:5  numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
1Co 9:6  aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
1Co 9:7  quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat
1Co 9:8  numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
1Co 9:9  scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo
1Co 9:10  an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi
1Co 9:11  si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus
1Co 9:12  si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi
1Co 9:13  nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur
1Co 9:14  ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere
1Co 9:15  ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet
1Co 9:16  nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero
1Co 9:17  si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est
1Co 9:18  quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio
1Co 9:19  nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem
1Co 9:20  et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
1Co 9:21  his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant
1Co 9:22  factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos
1Co 9:23  omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar
1Co 9:24  nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis
1Co 9:25  omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
1Co 9:26  ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans
1Co 9:27  sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in 1 Corinthians

    Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 16

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소