Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 08

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Food Offered to Idols
1Co 8:1  de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
1Co 8:2  si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
1Co 8:3  si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
1Co 8:4  de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
1Co 8:5  nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
1Co 8:6  nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
1Co 8:7  sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
1Co 8:8  esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
1Co 8:9  videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
1Co 8:10  si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
1Co 8:11  et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
1Co 8:12  sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
1Co 8:13  quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem