Food Offered to Idols
1Co 8:1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
1Co 8:2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
1Co 8:3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
1Co 8:4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
1Co 8:5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
1Co 8:6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
1Co 8:7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
1Co 8:8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
1Co 8:9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
1Co 8:10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
1Co 8:11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
1Co 8:12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
1Co 8:13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 08
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 01
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 02
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 03
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 04
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 05
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 06
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 07
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 08
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 09
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 10
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 11
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 12
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 13
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 14
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 15
-
Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 16
Previous
List