Do Not Pass Judgment on One Another
Rom 14:1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
Rom 14:2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
Rom 14:3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
Rom 14:4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
Rom 14:5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
Rom 14:6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
Rom 14:7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
Rom 14:8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
Rom 14:9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
Rom 14:10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
Rom 14:11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
Rom 14:12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
Do Not Cause Another to Stumble
Rom 14:13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
Rom 14:14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
Rom 14:15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
Rom 14:16 non ergo blasphemetur bonum nostrum
Rom 14:17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
Rom 14:18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
Rom 14:19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
Rom 14:20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
Rom 14:21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
Rom 14:22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
Rom 14:23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 01 |
| 15 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 02 |
| 14 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 03 |
| 13 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 04 |
| 12 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 05 |
| 11 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 06 |
| 10 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 07 |
| 9 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 08 |
| 8 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 09 |
| 7 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 10 |
| 6 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 11 |
| 5 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 12 |
| 4 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 13 |
| » | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 14 |
| 2 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 15 |
| 1 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 16 |
Previous
List