Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Do Not Pass Judgment on One Another
Rom 14:1  infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
Rom 14:2  alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
Rom 14:3  is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
Rom 14:4  tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
Rom 14:5  nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
Rom 14:6  qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
Rom 14:7  nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
Rom 14:8  sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
Rom 14:9  in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
Rom 14:10  tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
Rom 14:11  scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
Rom 14:12  itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
Do Not Cause Another to Stumble
Rom 14:13  non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
Rom 14:14  scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
Rom 14:15  si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
Rom 14:16  non ergo blasphemetur bonum nostrum
Rom 14:17  non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
Rom 14:18  qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
Rom 14:19  itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
Rom 14:20  noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
Rom 14:21  bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
Rom 14:22  tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
Rom 14:23  qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 16

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소