Life in the Spirit
Rom 8:1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
Rom 8:2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
Rom 8:3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
Rom 8:4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
Rom 8:5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
Rom 8:6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
Rom 8:7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
Rom 8:8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
Rom 8:9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
Rom 8:10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
Rom 8:11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
Heirs with Christ
Rom 8:12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
Rom 8:13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
Rom 8:14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
Rom 8:15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
Rom 8:16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
Rom 8:17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
Future Glory
Rom 8:18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
Rom 8:19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
Rom 8:20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
Rom 8:21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
Rom 8:22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
Rom 8:23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
Rom 8:24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
Rom 8:25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
Rom 8:26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
Rom 8:27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
Rom 8:28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
Rom 8:29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
Rom 8:30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
God's Everlasting Love
Rom 8:31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
Rom 8:32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
Rom 8:33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
Rom 8:34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
Rom 8:35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
Rom 8:36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
Rom 8:37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
Rom 8:38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
Rom 8:39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Romans, Chapter 16
Previous
List