Released from the Law
Rom 7:1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
Rom 7:2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
Rom 7:3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
Rom 7:4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
Rom 7:5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
Rom 7:6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
The Law and Sin
Rom 7:7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
Rom 7:8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
Rom 7:9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
Rom 7:10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
Rom 7:11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
Rom 7:12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
Rom 7:13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
Rom 7:14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
Rom 7:15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
Rom 7:16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
Rom 7:17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Rom 7:18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
Rom 7:19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
Rom 7:20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Rom 7:21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
Rom 7:22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
Rom 7:23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
Rom 7:24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
Rom 7:25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 01 |
| 15 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 02 |
| 14 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 03 |
| 13 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 04 |
| 12 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 05 |
| 11 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 06 |
| » | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 07 |
| 9 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 08 |
| 8 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 09 |
| 7 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 10 |
| 6 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 11 |
| 5 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 12 |
| 4 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 13 |
| 3 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 14 |
| 2 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 15 |
| 1 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 16 |
Previous
List