Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Abraham Justified by Faith
Rom 4:1  quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem
Rom 4:2  si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum
Rom 4:3  quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
Rom 4:4  ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
Rom 4:5  ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
Rom 4:6  sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
Rom 4:7  beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
Rom 4:8  beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
Rom 4:9  beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
Rom 4:10  quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio
Rom 4:11  et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
Rom 4:12  et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae
The Promise Realized Through Faith
Rom 4:13  non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei
Rom 4:14  si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio
Rom 4:15  lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio
Rom 4:16  ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum
Rom 4:17  sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
Rom 4:18  qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum
Rom 4:19  et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
Rom 4:20  in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo
Rom 4:21  plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
Rom 4:22  ideo et reputatum est illi ad iustitiam
Rom 4:23  non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi
Rom 4:24  sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
Rom 4:25  qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Romans

    Latin Vulgata, Romans, Chapter 16

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소