Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

God's Righteous Judgment
Rom 2:1  propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
Rom 2:2  scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
Rom 2:3  existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
Rom 2:4  an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
Rom 2:5  secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
Rom 2:6  qui reddet unicuique secundum opera eius
Rom 2:7  his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
Rom 2:8  his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
Rom 2:9  tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
Rom 2:10  gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
Rom 2:11  non est enim personarum acceptio apud Deum
God's Judgment and the Law
Rom 2:12  quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
Rom 2:13  non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
Rom 2:14  cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
Rom 2:15  qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
Rom 2:16  in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
Rom 2:17  si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
Rom 2:18  et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
Rom 2:19  confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
Rom 2:20  eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
Rom 2:21  qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
Rom 2:22  qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
Rom 2:23  qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
Rom 2:24  nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
Rom 2:25  circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
Rom 2:26  si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
Rom 2:27  et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
Rom 2:28  non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
Rom 2:29  sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est



  1. Latin Vulgata, Romans, Chapter 01

    CategoryRomans
    Read More
  2. Latin Vulgata, Romans, Chapter 02

    CategoryRomans
    Read More
  3. Latin Vulgata, Romans, Chapter 03

    CategoryRomans
    Read More
  4. Latin Vulgata, Romans, Chapter 04

    CategoryRomans
    Read More
  5. Latin Vulgata, Romans, Chapter 05

    CategoryRomans
    Read More
  6. Latin Vulgata, Romans, Chapter 06

    CategoryRomans
    Read More
  7. Latin Vulgata, Romans, Chapter 07

    CategoryRomans
    Read More
  8. Latin Vulgata, Romans, Chapter 08

    CategoryRomans
    Read More
  9. Latin Vulgata, Romans, Chapter 09

    CategoryRomans
    Read More
  10. Latin Vulgata, Romans, Chapter 10

    CategoryRomans
    Read More
  11. Latin Vulgata, Romans, Chapter 11

    CategoryRomans
    Read More
  12. Latin Vulgata, Romans, Chapter 12

    CategoryRomans
    Read More
  13. Latin Vulgata, Romans, Chapter 13

    CategoryRomans
    Read More
  14. Latin Vulgata, Romans, Chapter 14

    CategoryRomans
    Read More
  15. Latin Vulgata, Romans, Chapter 15

    CategoryRomans
    Read More
  16. Latin Vulgata, Romans, Chapter 16

    CategoryRomans
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소