God's Righteous Judgment
Rom 2:1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
Rom 2:2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
Rom 2:3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
Rom 2:4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
Rom 2:5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
Rom 2:6 qui reddet unicuique secundum opera eius
Rom 2:7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
Rom 2:8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
Rom 2:9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
Rom 2:10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
Rom 2:11 non est enim personarum acceptio apud Deum
God's Judgment and the Law
Rom 2:12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
Rom 2:13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
Rom 2:14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
Rom 2:15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
Rom 2:16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
Rom 2:17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
Rom 2:18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
Rom 2:19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
Rom 2:20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
Rom 2:21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
Rom 2:22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
Rom 2:23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
Rom 2:24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
Rom 2:25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
Rom 2:26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
Rom 2:27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
Rom 2:28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
Rom 2:29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
Previous
List