Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul in Macedonia and Greece
Act 20:1  postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
Act 20:2  cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
Act 20:3  ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
Act 20:4  comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
Act 20:5  hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
Act 20:6  nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
Eutychus Raised from the Dead
Act 20:7  in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
Act 20:8  erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
Act 20:9  sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
Act 20:10  ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
Act 20:11  ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
Act 20:12  adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
Act 20:13  nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
Act 20:14  cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
Act 20:15  et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
Act 20:16  proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
Paul Speaks to the Ephesian Elders
Act 20:17  a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
Act 20:18  qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
Act 20:19  serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
Act 20:20  quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
Act 20:21  testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
Act 20:22  et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
Act 20:23  nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
Act 20:24  sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
Act 20:25  et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
Act 20:26  quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
Act 20:27  non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
Act 20:28  adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
Act 20:29  ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
Act 20:30  et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
Act 20:31  propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
Act 20:32  et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
Act 20:33  argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
Act 20:34  ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
Act 20:35  omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
Act 20:36  et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
Act 20:37  magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
Act 20:38  dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 16

  17. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 17

  18. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 18

  19. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 19

  20. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 20

  21. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 21

  22. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 22

  23. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 23

  24. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 24

  25. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 25

  26. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 26

  27. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 27

  28. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 28

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소