Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul in Corinth
Act 18:1  post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
Act 18:2  et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
Act 18:3  et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis
Act 18:5  cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
Act 18:6  contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
Act 18:7  et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
Act 18:8  Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
Act 18:9  dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas
Act 18:10  propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
Act 18:11  sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
Act 18:12  Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
Act 18:13  dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
Act 18:14  incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
Act 18:15  si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
Act 18:16  et minavit eos a tribunali
Act 18:17  adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
Paul Returns to Antioch
Act 18:18  Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
Act 18:19  devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
Act 18:20  rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
Act 18:21  sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
Act 18:22  et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
Act 18:23  et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
Apollos Speaks Boldly in Ephesus
Act 18:24  Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
Act 18:25  hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
Act 18:26  hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
Act 18:27  cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
Act 18:28  vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 16

  17. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 17

  18. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 18

  19. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 19

  20. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 20

  21. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 21

  22. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 22

  23. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 23

  24. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 24

  25. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 25

  26. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 26

  27. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 27

  28. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 28

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소