Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Timothy Joins Paul and Silas
Act 16:1  pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
Act 16:2  huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
Act 16:3  hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
Act 16:4  cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
Act 16:5  et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
The Macedonian Call
Act 16:6  transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
Act 16:7  cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
Act 16:8  cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
Act 16:9  et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
Act 16:10  ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
The Conversion of Lydia
Act 16:11  navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
Act 16:12  et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
Act 16:13  die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
Act 16:14  et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
Act 16:15  cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
Paul and Silas in Prison
Act 16:16  factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
Act 16:17  haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
Act 16:18  hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
Act 16:19  videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
Act 16:20  et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
Act 16:21  et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
Act 16:22  et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
Act 16:23  et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
Act 16:24  qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
The Philippian Jailer Converted
Act 16:25  media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
Act 16:26  subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
Act 16:27  expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
Act 16:28  clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
Act 16:29  petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
Act 16:30  et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
Act 16:31  at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
Act 16:32  et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
Act 16:33  et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
Act 16:34  cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
Act 16:35  et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
Act 16:36  nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
Act 16:37  Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
Act 16:38  et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
Act 16:39  et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
Act 16:40  exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 16

  17. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 17

  18. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 18

  19. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 19

  20. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 20

  21. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 21

  22. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 22

  23. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 23

  24. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 24

  25. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 25

  26. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 26

  27. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 27

  28. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Acts

    Latin Vulgata, Acts, Chapter 28

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소