Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The High Priestly Prayer
Joh 17:1  haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
Joh 17:2  sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
Joh 17:3  haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
Joh 17:4  ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
Joh 17:5  et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
Joh 17:6  manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
Joh 17:7  nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
Joh 17:8  quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
Joh 17:9  ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
Joh 17:10  et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
Joh 17:11  et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
Joh 17:12  cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
Joh 17:13  nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
Joh 17:14  ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
Joh 17:15  non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
Joh 17:16  de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
Joh 17:17  sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
Joh 17:18  sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
Joh 17:19  et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
Joh 17:20  non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
Joh 17:21  ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
Joh 17:22  et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
Joh 17:23  ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
Joh 17:24  Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
Joh 17:25  Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
Joh 17:26  et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis



List of Articles
번호 분류 제목
21 John Latin Vulgata, John, Chapter 01
20 John Latin Vulgata, John, Chapter 02
19 John Latin Vulgata, John, Chapter 03
18 John Latin Vulgata, John, Chapter 04
17 John Latin Vulgata, John, Chapter 05
16 John Latin Vulgata, John, Chapter 06
15 John Latin Vulgata, John, Chapter 07
14 John Latin Vulgata, John, Chapter 08
13 John Latin Vulgata, John, Chapter 09
12 John Latin Vulgata, John, Chapter 10
11 John Latin Vulgata, John, Chapter 11
10 John Latin Vulgata, John, Chapter 12
9 John Latin Vulgata, John, Chapter 13
8 John Latin Vulgata, John, Chapter 14
7 John Latin Vulgata, John, Chapter 15
6 John Latin Vulgata, John, Chapter 16
» John Latin Vulgata, John, Chapter 17
4 John Latin Vulgata, John, Chapter 18
3 John Latin Vulgata, John, Chapter 19
2 John Latin Vulgata, John, Chapter 20
1 John Latin Vulgata, John, Chapter 21
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소