Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

I Am the True Vine
Joh 15:1  ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
Joh 15:2  omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
Joh 15:3  iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
Joh 15:4  manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
Joh 15:5  ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
Joh 15:6  si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
Joh 15:7  si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
Joh 15:8  in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
Joh 15:9  sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
Joh 15:10  si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
Joh 15:11  haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
Joh 15:12  hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Joh 15:13  maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
Joh 15:14  vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
Joh 15:15  iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
Joh 15:16  non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
Joh 15:17  haec mando vobis ut diligatis invicem
The Hatred of the World
Joh 15:18  si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
Joh 15:19  si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
Joh 15:20  mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
Joh 15:21  sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
Joh 15:22  si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
Joh 15:23  qui me odit et Patrem meum odit
Joh 15:24  si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
Joh 15:25  sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
Joh 15:26  cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
Joh 15:27  et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis



  1. Latin Vulgata, John, Chapter 01

    CategoryJohn
    Read More
  2. Latin Vulgata, John, Chapter 02

    CategoryJohn
    Read More
  3. Latin Vulgata, John, Chapter 03

    CategoryJohn
    Read More
  4. Latin Vulgata, John, Chapter 04

    CategoryJohn
    Read More
  5. Latin Vulgata, John, Chapter 05

    CategoryJohn
    Read More
  6. Latin Vulgata, John, Chapter 06

    CategoryJohn
    Read More
  7. Latin Vulgata, John, Chapter 07

    CategoryJohn
    Read More
  8. Latin Vulgata, John, Chapter 08

    CategoryJohn
    Read More
  9. Latin Vulgata, John, Chapter 09

    CategoryJohn
    Read More
  10. Latin Vulgata, John, Chapter 10

    CategoryJohn
    Read More
  11. Latin Vulgata, John, Chapter 11

    CategoryJohn
    Read More
  12. Latin Vulgata, John, Chapter 12

    CategoryJohn
    Read More
  13. Latin Vulgata, John, Chapter 13

    CategoryJohn
    Read More
  14. Latin Vulgata, John, Chapter 14

    CategoryJohn
    Read More
  15. Latin Vulgata, John, Chapter 15

    CategoryJohn
    Read More
  16. Latin Vulgata, John, Chapter 16

    CategoryJohn
    Read More
  17. Latin Vulgata, John, Chapter 17

    CategoryJohn
    Read More
  18. Latin Vulgata, John, Chapter 18

    CategoryJohn
    Read More
  19. Latin Vulgata, John, Chapter 19

    CategoryJohn
    Read More
  20. Latin Vulgata, John, Chapter 20

    CategoryJohn
    Read More
  21. Latin Vulgata, John, Chapter 21

    CategoryJohn
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소