Jesus Heals a Man Born Blind
Joh 9:1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
Joh 9:2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
Joh 9:3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
Joh 9:4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
Joh 9:5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi
Joh 9:6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
Joh 9:7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
Joh 9:8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
Joh 9:9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
Joh 9:10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
Joh 9:11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
Joh 9:12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio
Joh 9:13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
Joh 9:14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
Joh 9:15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
Joh 9:16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
Joh 9:17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
Joh 9:18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
Joh 9:19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
Joh 9:20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
Joh 9:21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
Joh 9:22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
Joh 9:23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
Joh 9:24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
Joh 9:25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
Joh 9:26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
Joh 9:27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
Joh 9:28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
Joh 9:29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
Joh 9:30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
Joh 9:31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
Joh 9:32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
Joh 9:33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
Joh 9:34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
Joh 9:35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
Joh 9:36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
Joh 9:37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
Joh 9:38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
Joh 9:39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
Joh 9:40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
Joh 9:41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 21 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 01 |
| 20 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 02 |
| 19 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 03 |
| 18 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 04 |
| 17 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 05 |
| 16 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 06 |
| 15 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 07 |
| 14 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 08 |
| » | John | Latin Vulgata, John, Chapter 09 |
| 12 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 10 |
| 11 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 11 |
| 10 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 12 |
| 9 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 13 |
| 8 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 14 |
| 7 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 15 |
| 6 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 16 |
| 5 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 17 |
| 4 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 18 |
| 3 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 19 |
| 2 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 20 |
| 1 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 21 |
Previous
List