Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Joh 8:1  Iesus autem perrexit in montem Oliveti
Joh 8:2  et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
Joh 8:3  adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
Joh 8:4  et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio
Joh 8:5  in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis
Joh 8:6  haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
Joh 8:7  cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
Joh 8:8  et iterum se inclinans scribebat in terra
Joh 8:9  audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
Joh 8:10  erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit
Joh 8:11  quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
I Am the Light of the World
Joh 8:12  iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae
Joh 8:13  dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum
Joh 8:14  respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
Joh 8:15  vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
Joh 8:16  et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
Joh 8:17  et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
Joh 8:18  ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
Joh 8:19  dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
Joh 8:20  haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
Joh 8:21  dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
Joh 8:22  dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
Joh 8:23  et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
Joh 8:24  dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
Joh 8:25  dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
Joh 8:26  multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
Joh 8:27  et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
Joh 8:28  dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
Joh 8:29  et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
Joh 8:30  haec illo loquente multi crediderunt in eum
The Truth Will Set You Free
Joh 8:31  dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
Joh 8:32  et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
Joh 8:33  responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
Joh 8:34  respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
Joh 8:35  servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
Joh 8:36  si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
Joh 8:37  scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
Joh 8:38  ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
You Are of Your Father the Devil
Joh 8:39  responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
Joh 8:40  nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
Joh 8:41  vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
Joh 8:42  dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
Joh 8:43  quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
Joh 8:44  vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
Joh 8:45  ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
Joh 8:46  quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
Joh 8:47  qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
Before Abraham Was, I Am
Joh 8:48  responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
Joh 8:49  respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
Joh 8:50  ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
Joh 8:51  amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
Joh 8:52  dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
Joh 8:53  numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
Joh 8:54  respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
Joh 8:55  et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
Joh 8:56  Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
Joh 8:57  dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
Joh 8:58  dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
Joh 8:59  tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소