You Must Be Born Again
Joh 3:1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
Joh 3:2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
Joh 3:3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
Joh 3:4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
Joh 3:5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
Joh 3:6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
Joh 3:7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Joh 3:8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
Joh 3:9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
Joh 3:10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
Joh 3:11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
Joh 3:12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
Joh 3:13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
Joh 3:14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
Joh 3:15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
For God So Loved the World
Joh 3:16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
Joh 3:17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
Joh 3:18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
Joh 3:19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
Joh 3:20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
Joh 3:21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
John the Baptist Exalts Christ
Joh 3:22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
Joh 3:23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
Joh 3:24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
Joh 3:25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
Joh 3:26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
Joh 3:27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
Joh 3:28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
Joh 3:29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
Joh 3:30 illum oportet crescere me autem minui
Joh 3:31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
Joh 3:32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
Joh 3:33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
Joh 3:34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Joh 3:35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
Joh 3:36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 21 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 01 |
| 20 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 02 |
| » | John | Latin Vulgata, John, Chapter 03 |
| 18 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 04 |
| 17 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 05 |
| 16 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 06 |
| 15 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 07 |
| 14 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 08 |
| 13 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 09 |
| 12 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 10 |
| 11 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 11 |
| 10 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 12 |
| 9 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 13 |
| 8 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 14 |
| 7 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 15 |
| 6 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 16 |
| 5 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 17 |
| 4 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 18 |
| 3 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 19 |
| 2 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 20 |
| 1 | John | Latin Vulgata, John, Chapter 21 |
Previous
List