The Wedding at Cana
Joh 2:1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
Joh 2:2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
Joh 2:3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
Joh 2:4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
Joh 2:5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
Joh 2:6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
Joh 2:7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
Joh 2:8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
Joh 2:9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
Joh 2:10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
Joh 2:11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
Joh 2:12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
Jesus Cleanses the Temple
Joh 2:13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
Joh 2:14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
Joh 2:15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
Joh 2:16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
Joh 2:17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
Joh 2:18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
Joh 2:19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
Joh 2:20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
Joh 2:21 ille autem dicebat de templo corporis sui
Joh 2:22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
Jesus Knows What Is in Man
Joh 2:23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
Joh 2:24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
Joh 2:25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Luke, Chapter 06