Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Plot to Kill Jesus
Luk 22:1  adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
Luk 22:2  et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
Judas to Betray Jesus
Luk 22:3  intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
Luk 22:4  et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
Luk 22:5  et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
Luk 22:6  et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
The Passover with the Disciples
Luk 22:7  venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
Luk 22:8  et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
Luk 22:9  at illi dixerunt ubi vis paremus
Luk 22:10  et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
Luk 22:11  et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
Luk 22:12  et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
Luk 22:13  euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
Institution of the Lord's Supper
Luk 22:14  et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
Luk 22:15  et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
Luk 22:16  dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
Luk 22:17  et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
Luk 22:18  dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
Luk 22:19  et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
Luk 22:20  similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
Luk 22:21  verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
Luk 22:22  et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
Luk 22:23  et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
Who Is the Greatest?
Luk 22:24  facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
Luk 22:25  dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
Luk 22:26  vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
Luk 22:27  nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
Luk 22:28  vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
Luk 22:29  et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Luk 22:30  ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
Jesus Foretells Peter's Denial
Luk 22:31  ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
Luk 22:32  ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
Luk 22:33  qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
Luk 22:34  et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
Scripture Must Be Fulfilled in Jesus
Luk 22:35  et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
Luk 22:36  dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
Luk 22:37  dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
Luk 22:38  at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
Jesus Prays on the Mount of Olives
Luk 22:39  et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
Luk 22:40  et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
Luk 22:41  et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
Luk 22:42  dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
Luk 22:43  apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
Luk 22:44  et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
Luk 22:45  et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
Luk 22:46  et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
Betrayal and Arrest of Jesus
Luk 22:47  adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
Luk 22:48  Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
Luk 22:49  videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
Luk 22:50  et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
Luk 22:51  respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
Luk 22:52  dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
Luk 22:53  cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
Peter Denies Jesus
Luk 22:54  conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
Luk 22:55  accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
Luk 22:56  quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
Luk 22:57  at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
Luk 22:58  et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
Luk 22:59  et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
Luk 22:60  et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
Luk 22:61  et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
Luk 22:62  et egressus foras Petrus flevit amare
Jesus Is Mocked
Luk 22:63  et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
Luk 22:64  et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
Luk 22:65  et alia multa blasphemantes dicebant in eum
Jesus Before the Council
Luk 22:66  et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
Luk 22:67  et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
Luk 22:68  si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
Luk 22:69  ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
Luk 22:70  dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
Luk 22:71  at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius



  1. Latin Vulgata, Luke, Chapter 01

    CategoryLuke
    Read More
  2. Latin Vulgata, Luke, Chapter 02

    CategoryLuke
    Read More
  3. Latin Vulgata, Luke, Chapter 03

    CategoryLuke
    Read More
  4. Latin Vulgata, Luke, Chapter 04

    CategoryLuke
    Read More
  5. Latin Vulgata, Luke, Chapter 05

    CategoryLuke
    Read More
  6. Latin Vulgata, Luke, Chapter 06

    CategoryLuke
    Read More
  7. Latin Vulgata, Luke, Chapter 07

    CategoryLuke
    Read More
  8. Latin Vulgata, Luke, Chapter 08

    CategoryLuke
    Read More
  9. Latin Vulgata, Luke, Chapter 09

    CategoryLuke
    Read More
  10. Latin Vulgata, Luke, Chapter 10

    CategoryLuke
    Read More
  11. Latin Vulgata, Luke, Chapter 11

    CategoryLuke
    Read More
  12. Latin Vulgata, Luke, Chapter 12

    CategoryLuke
    Read More
  13. Latin Vulgata, Luke, Chapter 13

    CategoryLuke
    Read More
  14. Latin Vulgata, Luke, Chapter 14

    CategoryLuke
    Read More
  15. Latin Vulgata, Luke, Chapter 15

    CategoryLuke
    Read More
  16. Latin Vulgata, Luke, Chapter 16

    CategoryLuke
    Read More
  17. Latin Vulgata, Luke, Chapter 17

    CategoryLuke
    Read More
  18. Latin Vulgata, Luke, Chapter 18

    CategoryLuke
    Read More
  19. Latin Vulgata, Luke, Chapter 19

    CategoryLuke
    Read More
  20. Latin Vulgata, Luke, Chapter 20

    CategoryLuke
    Read More
  21. Latin Vulgata, Luke, Chapter 21

    CategoryLuke
    Read More
  22. Latin Vulgata, Luke, Chapter 22

    CategoryLuke
    Read More
  23. Latin Vulgata, Luke, Chapter 23

    CategoryLuke
    Read More
  24. Latin Vulgata, Luke, Chapter 24

    CategoryLuke
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소