The Plot to Kill Jesus
Luk 22:1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
Luk 22:2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
Judas to Betray Jesus
Luk 22:3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
Luk 22:4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
Luk 22:5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
Luk 22:6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
The Passover with the Disciples
Luk 22:7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
Luk 22:8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
Luk 22:9 at illi dixerunt ubi vis paremus
Luk 22:10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
Luk 22:11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
Luk 22:12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
Luk 22:13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
Institution of the Lord's Supper
Luk 22:14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
Luk 22:15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
Luk 22:16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
Luk 22:17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
Luk 22:18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
Luk 22:19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
Luk 22:20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
Luk 22:21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
Luk 22:22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
Luk 22:23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
Who Is the Greatest?
Luk 22:24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
Luk 22:25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
Luk 22:26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
Luk 22:27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
Luk 22:28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
Luk 22:29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Luk 22:30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
Jesus Foretells Peter's Denial
Luk 22:31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
Luk 22:32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
Luk 22:33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
Luk 22:34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
Scripture Must Be Fulfilled in Jesus
Luk 22:35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
Luk 22:36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
Luk 22:37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
Luk 22:38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
Jesus Prays on the Mount of Olives
Luk 22:39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
Luk 22:40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
Luk 22:41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
Luk 22:42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
Luk 22:43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
Luk 22:44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
Luk 22:45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
Luk 22:46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
Betrayal and Arrest of Jesus
Luk 22:47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
Luk 22:48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
Luk 22:49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
Luk 22:50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
Luk 22:51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
Luk 22:52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
Luk 22:53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
Peter Denies Jesus
Luk 22:54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
Luk 22:55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
Luk 22:56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
Luk 22:57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
Luk 22:58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
Luk 22:59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
Luk 22:60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
Luk 22:61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
Luk 22:62 et egressus foras Petrus flevit amare
Jesus Is Mocked
Luk 22:63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
Luk 22:64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
Luk 22:65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum
Jesus Before the Council
Luk 22:66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
Luk 22:67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
Luk 22:68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
Luk 22:69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
Luk 22:70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
Luk 22:71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
Previous
List