The Authority of Jesus Challenged
Luk 20:1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
Luk 20:2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
Luk 20:3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
Luk 20:4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
Luk 20:5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
Luk 20:6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
Luk 20:7 et responderunt se nescire unde esset
Luk 20:8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
The Parable of the Wicked Tenants
Luk 20:9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
Luk 20:10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
Luk 20:11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
Luk 20:12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
Luk 20:13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
Luk 20:14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
Luk 20:15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
Luk 20:16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
Luk 20:17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Luk 20:18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
Paying Taxes to Caesar
Luk 20:19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
Luk 20:20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
Luk 20:21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
Luk 20:22 licet nobis dare tributum Caesari an non
Luk 20:23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
Luk 20:24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
Luk 20:25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
Luk 20:26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
Sadducees Ask About the Resurrection
Luk 20:27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Luk 20:28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
Luk 20:29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
Luk 20:30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
Luk 20:31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
Luk 20:32 novissima omnium mortua est et mulier
Luk 20:33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
Luk 20:34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
Luk 20:35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
Luk 20:36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
Luk 20:37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
Luk 20:38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
Luk 20:39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
Luk 20:40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare
Whose Son Is the Christ?
Luk 20:41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
Luk 20:42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Luk 20:43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Luk 20:44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
Beware of the Scribes
Luk 20:45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis
Luk 20:46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
Luk 20:47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
Previous
List