Jesus and Zacchaeus
Luk 19:1 et ingressus perambulabat Hiericho
Luk 19:2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
Luk 19:3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
Luk 19:4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
Luk 19:5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
Luk 19:6 et festinans descendit et excepit illum gaudens
Luk 19:7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
Luk 19:8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
Luk 19:9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
Luk 19:10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
The Parable of the Ten Minas
Luk 19:11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
Luk 19:12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
Luk 19:13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
Luk 19:14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
Luk 19:15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
Luk 19:16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
Luk 19:17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
Luk 19:18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
Luk 19:19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
Luk 19:20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
Luk 19:21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
Luk 19:22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
Luk 19:23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
Luk 19:24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
Luk 19:25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
Luk 19:26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
Luk 19:27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
The Triumphal Entry
Luk 19:28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
Luk 19:29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
Luk 19:30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
Luk 19:31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
Luk 19:32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
Luk 19:33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
Luk 19:34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
Luk 19:35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
Luk 19:36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
Luk 19:37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
Luk 19:38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
Luk 19:39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
Luk 19:40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
Jesus Weeps over Jerusalem
Luk 19:41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
Luk 19:42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
Luk 19:43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Luk 19:44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
Jesus Cleanses the Temple
Luk 19:45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
Luk 19:46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
Luk 19:47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Luk 19:48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
-
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 07
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 08
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 09
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 10
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 11
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 12
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 13
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 14
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 15
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 16
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 17
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 18
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 19
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 20
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 21
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 22
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 23
CategoryLuke -
Read More
Latin Vulgata, Luke, Chapter 24
CategoryLuke
Previous
List