Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Parable of the Persistent Widow
Luk 18:1  dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
Luk 18:2  dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
Luk 18:3  vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
Luk 18:4  et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
Luk 18:5  tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
Luk 18:6  ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Luk 18:7  Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
Luk 18:8  dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
The Pharisee and the Tax Collector
Luk 18:9  dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
Luk 18:10  duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Luk 18:11  Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
Luk 18:12  ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
Luk 18:13  et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
Luk 18:14  dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Let the Children Come to Me
Luk 18:15  adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Luk 18:16  Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
Luk 18:17  amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
The Rich Ruler
Luk 18:18  et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
Luk 18:19  dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
Luk 18:20  mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
Luk 18:21  qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
Luk 18:22  quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Luk 18:23  his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
Luk 18:24  videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
Luk 18:25  facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Luk 18:26  et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
Luk 18:27  ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
Luk 18:28  ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Luk 18:29  qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
Luk 18:30  et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
Jesus Foretells His Death a Third Time
Luk 18:31  adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
Luk 18:32  tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
Luk 18:33  et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
Luk 18:34  et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
Jesus Heals a Blind Beggar
Luk 18:35  factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
Luk 18:36  et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
Luk 18:37  dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
Luk 18:38  et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
Luk 18:39  et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
Luk 18:40  stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
Luk 18:41  dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
Luk 18:42  et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
Luk 18:43  et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo



  1. Latin Vulgata, Luke, Chapter 01

    CategoryLuke
    Read More
  2. Latin Vulgata, Luke, Chapter 02

    CategoryLuke
    Read More
  3. Latin Vulgata, Luke, Chapter 03

    CategoryLuke
    Read More
  4. Latin Vulgata, Luke, Chapter 04

    CategoryLuke
    Read More
  5. Latin Vulgata, Luke, Chapter 05

    CategoryLuke
    Read More
  6. Latin Vulgata, Luke, Chapter 06

    CategoryLuke
    Read More
  7. Latin Vulgata, Luke, Chapter 07

    CategoryLuke
    Read More
  8. Latin Vulgata, Luke, Chapter 08

    CategoryLuke
    Read More
  9. Latin Vulgata, Luke, Chapter 09

    CategoryLuke
    Read More
  10. Latin Vulgata, Luke, Chapter 10

    CategoryLuke
    Read More
  11. Latin Vulgata, Luke, Chapter 11

    CategoryLuke
    Read More
  12. Latin Vulgata, Luke, Chapter 12

    CategoryLuke
    Read More
  13. Latin Vulgata, Luke, Chapter 13

    CategoryLuke
    Read More
  14. Latin Vulgata, Luke, Chapter 14

    CategoryLuke
    Read More
  15. Latin Vulgata, Luke, Chapter 15

    CategoryLuke
    Read More
  16. Latin Vulgata, Luke, Chapter 16

    CategoryLuke
    Read More
  17. Latin Vulgata, Luke, Chapter 17

    CategoryLuke
    Read More
  18. Latin Vulgata, Luke, Chapter 18

    CategoryLuke
    Read More
  19. Latin Vulgata, Luke, Chapter 19

    CategoryLuke
    Read More
  20. Latin Vulgata, Luke, Chapter 20

    CategoryLuke
    Read More
  21. Latin Vulgata, Luke, Chapter 21

    CategoryLuke
    Read More
  22. Latin Vulgata, Luke, Chapter 22

    CategoryLuke
    Read More
  23. Latin Vulgata, Luke, Chapter 23

    CategoryLuke
    Read More
  24. Latin Vulgata, Luke, Chapter 24

    CategoryLuke
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소