Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Temptation of Jesus
Luk 4:1  Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
Luk 4:2  diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
Luk 4:3  dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
Luk 4:4  et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
Luk 4:5  et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
Luk 4:6  et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
Luk 4:7  tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
Luk 4:8  et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
Luk 4:9  et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
Luk 4:10  scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
Luk 4:11  et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
Luk 4:12  et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
Luk 4:13  et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
Jesus Begins His Ministry
Luk 4:14  et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
Luk 4:15  et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Jesus Rejected at Nazareth
Luk 4:16  et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
Luk 4:17  et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
Luk 4:18  Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
Luk 4:19  praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
Luk 4:20  et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
Luk 4:21  coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
Luk 4:22  et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
Luk 4:23  et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
Luk 4:24  ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
Luk 4:25  in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
Luk 4:26  et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
Luk 4:27  et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
Luk 4:28  et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
Luk 4:29  et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
Luk 4:30  ipse autem transiens per medium illorum ibat
Jesus Heals a Man with an Unclean Demon
Luk 4:31  et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
Luk 4:32  et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
Luk 4:33  et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
Luk 4:34  dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
Luk 4:35  et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
Luk 4:36  et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
Luk 4:37  et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
Jesus Heals Many
Luk 4:38  surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
Luk 4:39  et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
Luk 4:40  cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
Luk 4:41  exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
Jesus Preaches in Synagogues
Luk 4:42  facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Luk 4:43  quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
Luk 4:44  et erat praedicans in synagogis Galilaeae



List of Articles
번호 분류 제목
259 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
258 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
257 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
256 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
255 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
254 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
253 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
252 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
251 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
250 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
249 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
248 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
247 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
246 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
245 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
244 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
243 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
242 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
241 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
240 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
239 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
238 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
237 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
236 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
235 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
234 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
233 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
232 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
231 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
230 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
229 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
228 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
227 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
226 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
225 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
224 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
223 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
222 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
221 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
220 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
219 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
218 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
217 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
216 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
215 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
214 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
213 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
» Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
211 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
210 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소