The Resurrection
Mar 16:1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
Mar 16:2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
Mar 16:3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
Mar 16:4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
Mar 16:5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
Mar 16:6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
Mar 16:7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
Mar 16:8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
Jesus Appears to Mary Magdalene
Mar 16:9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
Mar 16:10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
Mar 16:11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
Jesus Appears to Two Disciples
Mar 16:12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
Mar 16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
The Great Commission
Mar 16:14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
Mar 16:15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
Mar 16:16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
Mar 16:17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
Mar 16:18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
Mar 16:19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
Mar 16:20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 01 |
| 15 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 02 |
| 14 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 03 |
| 13 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 04 |
| 12 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 05 |
| 11 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 06 |
| 10 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 07 |
| 9 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 08 |
| 8 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 09 |
| 7 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 10 |
| 6 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 11 |
| 5 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 12 |
| 4 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 13 |
| 3 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 14 |
| 2 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 15 |
| » | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 16 |
Previous
List