Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Parable of the Tenants
Mar 12:1  et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
Mar 12:2  et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae
Mar 12:3  qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
Mar 12:4  et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
Mar 12:5  et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes
Mar 12:6  adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
Mar 12:7  coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas
Mar 12:8  et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
Mar 12:9  quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
Mar 12:10  nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Mar 12:11  a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
Mar 12:12  et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
Paying Taxes to Caesar
Mar 12:13  et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo
Mar 12:14  qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
Mar 12:15  qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
Mar 12:16  at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris
Mar 12:17  respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
The Sadducees Ask About the Resurrection
Mar 12:18  et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
Mar 12:19  magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
Mar 12:20  septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
Mar 12:21  et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter
Mar 12:22  et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier
Mar 12:23  in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
Mar 12:24  et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei
Mar 12:25  cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
Mar 12:26  de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
Mar 12:27  non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
The Great Commandment
Mar 12:28  et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
Mar 12:29  Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
Mar 12:30  et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
Mar 12:31  secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est
Mar 12:32  et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum
Mar 12:33  et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
Mar 12:34  Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
Whose Son Is the Christ?
Mar 12:35  et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David
Mar 12:36  ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Mar 12:37  ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit
Beware of the Scribes
Mar 12:38  et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
Mar 12:39  et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis
Mar 12:40  qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium
The Widow's Offering
Mar 12:41  et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
Mar 12:42  cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans
Mar 12:43  et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
Mar 12:44  omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16

  17. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17

  18. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18

  19. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19

  20. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20

  21. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21

  22. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22

  23. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23

  24. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24

  25. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25

  26. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26

  27. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27

  28. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Matthew

    Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28

  29. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 01

  30. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 02

  31. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 03

  32. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 04

  33. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 05

  34. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 06

  35. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 07

  36. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 08

  37. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 09

  38. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 10

  39. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 11

  40. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 12

  41. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 13

  42. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 14

  43. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 15

  44. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Mark

    Latin Vulgata, Mark, Chapter 16

  45. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 01

  46. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 02

  47. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 03

  48. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 04

  49. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 05

  50. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 06

목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소