Teaching About Divorce
Mar 10:1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
Mar 10:2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
Mar 10:3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
Mar 10:4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
Mar 10:5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
Mar 10:6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
Mar 10:7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
Mar 10:8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
Mar 10:9 quod ergo Deus iunxit homo non separet
Mar 10:10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
Mar 10:11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
Mar 10:12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
Let the Children Come to Me
Mar 10:13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
Mar 10:14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
Mar 10:15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
Mar 10:16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
The Rich Young Man
Mar 10:17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Mar 10:18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
Mar 10:19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
Mar 10:20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
Mar 10:21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Mar 10:22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
Mar 10:23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
Mar 10:24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
Mar 10:25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Mar 10:26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
Mar 10:27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
Mar 10:28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Mar 10:29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
Mar 10:30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
Mar 10:31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
Jesus Foretells His Death a Third Time
Mar 10:32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
Mar 10:33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
Mar 10:34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
The Request of James and John
Mar 10:35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
Mar 10:36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
Mar 10:37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Mar 10:38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
Mar 10:39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
Mar 10:40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
Mar 10:41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
Mar 10:42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
Mar 10:43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
Mar 10:44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
Mar 10:45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
Jesus Heals Blind Bartimaeus
Mar 10:46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
Mar 10:47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
Mar 10:48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
Mar 10:49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
Mar 10:50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
Mar 10:51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
Mar 10:52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 01 |
| 15 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 02 |
| 14 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 03 |
| 13 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 04 |
| 12 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 05 |
| 11 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 06 |
| 10 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 07 |
| 9 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 08 |
| 8 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 09 |
| » | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 10 |
| 6 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 11 |
| 5 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 12 |
| 4 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 13 |
| 3 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 14 |
| 2 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 15 |
| 1 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 16 |
Previous
List