Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Traditions and Commandments
Mar 7:1  et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
Mar 7:2  et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Mar 7:3  Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
Mar 7:4  et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
Mar 7:5  et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
Mar 7:6  at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
Mar 7:7  in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
Mar 7:8  relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
Mar 7:9  et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
Mar 7:10  Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
Mar 7:11  vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
Mar 7:12  et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
Mar 7:13  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
What Defiles a Person
Mar 7:14  et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
Mar 7:15  nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
Mar 7:16  si quis habet aures audiendi audiat
Mar 7:17  et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
Mar 7:18  et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
Mar 7:19  quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
Mar 7:20  dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
Mar 7:21  ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
Mar 7:22  furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
Mar 7:23  omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
The Syrophoenician Woman's Faith
Mar 7:24  et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
Mar 7:25  mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
Mar 7:26  erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
Mar 7:27  qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
Mar 7:28  at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
Mar 7:29  et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
Mar 7:30  et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
Jesus Heals a Deaf Man
Mar 7:31  et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
Mar 7:32  et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
Mar 7:33  et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
Mar 7:34  et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
Mar 7:35  et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
Mar 7:36  et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
Mar 7:37  et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui



List of Articles
번호 분류 제목
259 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
258 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
257 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
256 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
255 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
254 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
253 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
252 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
251 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
250 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
249 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
248 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
247 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
246 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
245 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
244 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
243 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
242 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
241 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
240 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
239 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
238 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
237 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
236 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
235 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
234 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
233 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
232 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
231 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
230 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
229 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
228 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
227 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
226 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
» Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
224 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
223 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
222 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
221 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
220 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
219 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
218 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
217 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
216 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
215 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
214 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
213 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
212 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
211 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
210 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소