Traditions and Commandments
Mar 7:1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
Mar 7:2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Mar 7:3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
Mar 7:4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
Mar 7:5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
Mar 7:6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
Mar 7:7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
Mar 7:8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
Mar 7:9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
Mar 7:10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
Mar 7:11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
Mar 7:12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
Mar 7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
What Defiles a Person
Mar 7:14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
Mar 7:15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
Mar 7:16 si quis habet aures audiendi audiat
Mar 7:17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
Mar 7:18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
Mar 7:19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
Mar 7:20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
Mar 7:21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
Mar 7:22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
Mar 7:23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
The Syrophoenician Woman's Faith
Mar 7:24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
Mar 7:25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
Mar 7:26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
Mar 7:27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
Mar 7:28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
Mar 7:29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
Mar 7:30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
Jesus Heals a Deaf Man
Mar 7:31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
Mar 7:32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
Mar 7:33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
Mar 7:34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
Mar 7:35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
Mar 7:36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
Mar 7:37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 01 |
| 15 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 02 |
| 14 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 03 |
| 13 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 04 |
| 12 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 05 |
| 11 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 06 |
| » | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 07 |
| 9 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 08 |
| 8 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 09 |
| 7 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 10 |
| 6 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 11 |
| 5 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 12 |
| 4 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 13 |
| 3 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 14 |
| 2 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 15 |
| 1 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 16 |
Previous
List