Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus Rejected at Nazareth
Mar 6:1  et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui
Mar 6:2  et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
Mar 6:3  nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
Mar 6:4  et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
Mar 6:5  et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
Mar 6:6  et mirabatur propter incredulitatem eorum
Jesus Sends Out the Twelve Apostles
Mar 6:7  et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
Mar 6:8  et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes
Mar 6:9  sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
Mar 6:10  et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
Mar 6:11  et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
Mar 6:12  et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
Mar 6:13  et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
The Death of John the Baptist
Mar 6:14  et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
Mar 6:15  alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
Mar 6:16  quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
Mar 6:17  ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
Mar 6:18  dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
Mar 6:19  Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
Mar 6:20  Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
Mar 6:21  et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
Mar 6:22  cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
Mar 6:23  et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
Mar 6:24  quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
Mar 6:25  cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
Mar 6:26  et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
Mar 6:27  sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
Mar 6:28  et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
Mar 6:29  quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
Jesus Feeds the Five Thousand
Mar 6:30  et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
Mar 6:31  et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
Mar 6:32  et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
Mar 6:33  et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
Mar 6:34  et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
Mar 6:35  et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
Mar 6:36  dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
Mar 6:37  et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
Mar 6:38  et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
Mar 6:39  et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
Mar 6:40  et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
Mar 6:41  et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
Mar 6:42  et manducaverunt omnes et saturati sunt
Mar 6:43  et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
Mar 6:44  erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
Jesus Walks on the Water
Mar 6:45  et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
Mar 6:46  et cum dimisisset eos abiit in montem orare
Mar 6:47  et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
Mar 6:48  et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
Mar 6:49  at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
Mar 6:50  omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
Mar 6:51  et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
Mar 6:52  non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
Jesus Heals the Sick in Gennesaret
Mar 6:53  et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
Mar 6:54  cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
Mar 6:55  et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
Mar 6:56  et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소