A Man with a Withered Hand
Mar 3:1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
Mar 3:2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
Mar 3:3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium
Mar 3:4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
Mar 3:5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
Mar 3:6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
A Great Crowd Follows Jesus
Mar 3:7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
Mar 3:8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
Mar 3:9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
Mar 3:10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
Mar 3:11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
Mar 3:12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
The Twelve Apostles
Mar 3:13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
Mar 3:14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
Mar 3:15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
Mar 3:16 et inposuit Simoni nomen Petrus
Mar 3:17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
Mar 3:18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
Mar 3:19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
Mar 3:20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
Mar 3:21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
Blasphemy Against the Holy Spirit
Mar 3:22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
Mar 3:23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
Mar 3:24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
Mar 3:25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
Mar 3:26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
Mar 3:27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
Mar 3:28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
Mar 3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
Mar 3:30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
Jesus' Mother and Brothers
Mar 3:31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
Mar 3:32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
Mar 3:33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
Mar 3:34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
Mar 3:35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 01 |
| 15 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 02 |
| » | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 03 |
| 13 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 04 |
| 12 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 05 |
| 11 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 06 |
| 10 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 07 |
| 9 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 08 |
| 8 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 09 |
| 7 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 10 |
| 6 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 11 |
| 5 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 12 |
| 4 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 13 |
| 3 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 14 |
| 2 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 15 |
| 1 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 16 |
Previous
List