Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

John the Baptist Prepares the Way
Mar 1:1  initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
Mar 1:2  sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
Mar 1:3  vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Mar 1:4  fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Mar 1:5  et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
Mar 1:6  et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
Mar 1:7  et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
Mar 1:8  ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
The Baptism of Jesus
Mar 1:9  et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
Mar 1:10  et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
Mar 1:11  et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
The Temptation of Jesus
Mar 1:12  et statim Spiritus expellit eum in desertum
Mar 1:13  et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
Jesus Begins His Ministry
Mar 1:14  postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
Mar 1:15  et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
Jesus Calls the First Disciples
Mar 1:16  et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
Mar 1:17  et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
Mar 1:18  et protinus relictis retibus secuti sunt eum
Mar 1:19  et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
Mar 1:20  et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
Jesus Heals a Man with an Unclean Spirit
Mar 1:21  et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
Mar 1:22  et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
Mar 1:23  et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
Mar 1:24  dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
Mar 1:25  et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
Mar 1:26  et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
Mar 1:27  et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
Mar 1:28  et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
Jesus Heals Many
Mar 1:29  et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
Mar 1:30  decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
Mar 1:31  et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
Mar 1:32  vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
Mar 1:33  et erat omnis civitas congregata ad ianuam
Mar 1:34  et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
Jesus Preaches in Galilee
Mar 1:35  et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
Mar 1:36  et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
Mar 1:37  et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
Mar 1:38  et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
Mar 1:39  et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
Jesus Cleanses a Leper
Mar 1:40  et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
Mar 1:41  Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
Mar 1:42  et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
Mar 1:43  et comminatus ei statim eiecit illum
Mar 1:44  et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
Mar 1:45  at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique



List of Articles
번호 분류 제목
259 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
258 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
257 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
256 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
255 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
254 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
253 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
252 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
251 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
250 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
249 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
248 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
247 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
246 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
245 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
244 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
243 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
242 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
241 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
240 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
239 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
238 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
237 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
236 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
235 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
234 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
233 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
232 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
» Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
230 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
229 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
228 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
227 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
226 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
225 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
224 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
223 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
222 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
221 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
220 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
219 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
218 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
217 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
216 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
215 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
214 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
213 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
212 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
211 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
210 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소