John the Baptist Prepares the Way
Mar 1:1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
Mar 1:2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
Mar 1:3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Mar 1:4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Mar 1:5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
Mar 1:6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
Mar 1:7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
Mar 1:8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
The Baptism of Jesus
Mar 1:9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
Mar 1:10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
Mar 1:11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
The Temptation of Jesus
Mar 1:12 et statim Spiritus expellit eum in desertum
Mar 1:13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
Jesus Begins His Ministry
Mar 1:14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
Mar 1:15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
Jesus Calls the First Disciples
Mar 1:16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
Mar 1:17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
Mar 1:18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum
Mar 1:19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
Mar 1:20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
Jesus Heals a Man with an Unclean Spirit
Mar 1:21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
Mar 1:22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
Mar 1:23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
Mar 1:24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
Mar 1:25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
Mar 1:26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
Mar 1:27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
Mar 1:28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
Jesus Heals Many
Mar 1:29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
Mar 1:30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
Mar 1:31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
Mar 1:32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
Mar 1:33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam
Mar 1:34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
Jesus Preaches in Galilee
Mar 1:35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
Mar 1:36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
Mar 1:37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
Mar 1:38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
Mar 1:39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
Jesus Cleanses a Leper
Mar 1:40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
Mar 1:41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
Mar 1:42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
Mar 1:43 et comminatus ei statim eiecit illum
Mar 1:44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
Mar 1:45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
-
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
CategoryMark -
Read More
Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
CategoryMark
List