Laborers in the Vineyard
Mat 20:1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
Mat 20:2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
Mat 20:3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
Mat 20:4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
Mat 20:5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
Mat 20:6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
Mat 20:7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
Mat 20:8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
Mat 20:9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
Mat 20:10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
Mat 20:11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias
Mat 20:12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
Mat 20:13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
Mat 20:14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
Mat 20:15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
Mat 20:16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
Jesus Foretells His Death a Third Time
Mat 20:17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
Mat 20:18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Mat 20:19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
A Mother's Request
Mat 20:20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
Mat 20:21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
Mat 20:22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
Mat 20:23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
Mat 20:24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
Mat 20:25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
Mat 20:26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
Mat 20:27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
Mat 20:28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
Jesus Heals Two Blind Men
Mat 20:29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
Mat 20:30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
Mat 20:31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
Mat 20:32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
Mat 20:33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
Mat 20:34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
Previous
List