Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Twelve Apostles
Mat 10:1  et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
Mat 10:2  duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Mat 10:3  Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Mat 10:4  Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
Jesus Sends Out the Twelve Apostles
Mat 10:5  hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Mat 10:6  sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
Mat 10:7  euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
Mat 10:8  infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
Mat 10:9  nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
Mat 10:10  non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
Mat 10:11  in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
Mat 10:12  intrantes autem in domum salutate eam
Mat 10:13  et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
Mat 10:14  et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
Mat 10:15  amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
Persecution Will Come
Mat 10:16  ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Mat 10:17  cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Mat 10:18  et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Mat 10:19  cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Mat 10:20  non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
Mat 10:21  tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
Mat 10:22  et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
Mat 10:23  cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
Mat 10:24  non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
Mat 10:25  sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
Have No Fear
Mat 10:26  ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
Mat 10:27  quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
Mat 10:28  et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
Mat 10:29  nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
Mat 10:30  vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
Mat 10:31  nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
Mat 10:32  omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Mat 10:33  qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Not Peace, but a Sword
Mat 10:34  nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
Mat 10:35  veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
Mat 10:36  et inimici hominis domestici eius
Mat 10:37  qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
Mat 10:38  et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
Mat 10:39  qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
Rewards
Mat 10:40  qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
Mat 10:41  qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
Mat 10:42  et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소