Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Zec 13:1  in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae
Idolatry Cut Off
Zec 13:2  et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra
Zec 13:3  et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit
Zec 13:4  et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur
Zec 13:5  sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea
Zec 13:6  et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
The Shepherd Struck
Zec 13:7  framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos
Zec 13:8  et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea
Zec 13:9  et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus



List of Articles
번호 분류 제목
14 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01
13 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02
12 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03
11 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04
10 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05
9 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06
8 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07
7 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08
6 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09
5 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10
4 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11
3 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12
» Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13
1 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소