Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord Will Give Salvation
Zec 12:1  onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo
Zec 12:2  ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem
Zec 12:3  et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terrae
Zec 12:4  in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate
Zec 12:5  et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum
Zec 12:6  in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem
Zec 12:7  et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam
Zec 12:8  in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius
Zec 12:9  et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Hierusalem
Him Whom They Have Pierced
Zec 12:10  et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti
Zec 12:11  in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon
Zec 12:12  et planget terra familiae et familiae seorsum familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum
Zec 12:13  familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum et mulieres eorum seorsum
Zec 12:14  omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum



  1. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01

    CategoryZechariah
    Read More
  2. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02

    CategoryZechariah
    Read More
  3. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03

    CategoryZechariah
    Read More
  4. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04

    CategoryZechariah
    Read More
  5. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05

    CategoryZechariah
    Read More
  6. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06

    CategoryZechariah
    Read More
  7. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07

    CategoryZechariah
    Read More
  8. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08

    CategoryZechariah
    Read More
  9. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09

    CategoryZechariah
    Read More
  10. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10

    CategoryZechariah
    Read More
  11. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11

    CategoryZechariah
    Read More
  12. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12

    CategoryZechariah
    Read More
  13. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13

    CategoryZechariah
    Read More
  14. Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14

    CategoryZechariah
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소