Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

A Call for Justice and Mercy
Zec 7:1  et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
Zec 7:2  et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini
Zec 7:3  ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis
Zec 7:4  et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
Zec 7:5  loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
Zec 7:6  et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis
Zec 7:7  numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur
Zec 7:8  et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
Zec 7:9  haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo
Zec 7:10  et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
Zec 7:11  et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent
Zec 7:12  et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum
Zec 7:13  et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
Zec 7:14  et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum



List of Articles
번호 분류 제목
14 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01
13 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02
12 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03
11 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04
10 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05
9 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06
» Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07
7 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08
6 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09
5 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10
4 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11
3 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12
2 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13
1 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소