A Vision of Joshua the High Priest
Zec 3:1 et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei
Zec 3:2 et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne
Zec 3:3 et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli
Zec 3:4 qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis
Zec 3:5 et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat
Zec 3:6 et contestabatur angelus Domini Iesum dicens
Zec 3:7 haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt
Zec 3:8 audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem
Zec 3:9 quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una
Zec 3:10 in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum
Zechariah
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03
-
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14
CategoryZechariah
Previous
List