Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

A Call to Return to the Lord
Zec 1:1  in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens
Zec 1:2  iratus est Dominus super patres vestros iracundia
Zec 1:3  et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum
Zec 1:4  ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus
Zec 1:5  patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent
Zec 1:6  verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis
A Vision of a Horseman
Zec 1:7  in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens
Zec 1:8  vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi
Zec 1:9  et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec
Zec 1:10  et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
Zec 1:11  et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit
Zec 1:12  et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est
Zec 1:13  et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria
Zec 1:14  et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno
Zec 1:15  et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
Zec 1:16  propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem
Zec 1:17  adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem
A Vision of Horns and Craftsmen
Zec 1:18  et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
Zec 1:19  et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem
Zec 1:20  et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
Zec 1:21  et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Zechariah

    Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소